monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 20
postea deinde offendit illos tota comitum cohors; oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat, ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur (erat inter infames maxime et invisos homines Turdus). cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus silentio facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum mattea. postea hoc Sabino, cum causam diceret, obiectum est. Multa illum diserte dixisse memini, cum introductus es(se)t ex carcere in senatum postulaturus, ut diaria acciperet. tunc dixit de fame questus: nihil onerosum a vobis peto, sed ut me aut mori velitis aut vivere. et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire hominem calamitosum: saepe qui misereri potuit misericordiam rogat.